HISTORIA EVANGELICA

CAPUT XCVIII: De adultera

#Joan. VIII

Jesus autem iterum diluculo venit in templum et sedens docebat populum. Et adduxerunt ei Scribae et Pharisaei mulierem deprehensam in adulterio, et quaerebant quid judicaret de ea faciendum. Putabant enim quod Dominus in judicando fieret immisericors, vel injustus, ut immisericordem irriderent, et contra Moysen agentem damnarent. Jesus autem inclinans se deorsum, scribebat digito in terra. Cumque instarent, erigens se dixit: Qui sine peccato est vestrum, primus in eam lapidem mittat. Et iterum se inclinans scribebat. Quid scribebat? Quidam dicunt id quod eis respondit. Hieronymus in quadam epistola ad Studiosum, videtur eum velle scripsisse: Terra, terra, scribe hos viros abdicatos; vel: Terra terram accusat, in epistola ad Iraeneum. Audientes autem exibant unus post alium, et remansit Jesus solus ab illis, et mulier stans in medio discipulorum, et dimisit eam incondemnatam, dicens: Vade et amplius noli peccare. Et nota, erectus dedit sententiam justitiae. Item erectus sententiam misericordiae, quia aeque utrumque proprium est Deo misereri et punire, quia omnis Christi actio Christiani est lectio.